FUNES

FUNES
FUNES
olim e viminibus, nondum cognito cannabis usu. Lycophron Cassandrâ,
Σφραγὶς μένει Θόαντος εν πλευραῖς ἔτι,
Λύγοιςι τετρανθεῖςα.
Vibix manet Thoantis in tergis adhuc
Lentis betulis sculpta.
Calpurn. Ecl. 2.
Quod si dura times etiam nunc verbera Phyllis,
Tradimus ecce manus, licet illae vimine torto
Scilicet et lenta post tergum vitae domentur.
Vide qnoqueve Theoctit. Idyll. 1. etc. In Aegypto funus ex interiore cortice sive libro papyri nectebantur, nec Aegypti Siriaequeve Reges aliis funibus diu usi sunt, in rebus na valibus, nondum sparto communicato, quae proin armamenta Nili Plin. vocat l. 13. c. 11. Postea itaqueve e cannabe et sparto fieri coepêrunt, de quibus vide suo loco, it. in vove Serilia. Imo et e serico, ut ex Candischii Nobilis Angli historia patet, qui ex America redux omnes navis suae rudentes e serico albo habuisse legitur. Sed et Funes, e mulierum capillis, apud Iul. Capitolin. in Maximino Iun. ubi tantâ fide Aquileienses contra Maximinum fuêrunt, ut funes de mulierum capillis facerent, quum deessent nervi ad sagittas emittendas, quod aliquando Romae dicitur factum: habes hanc historiam apud Veget. l. 3. c. 9. et l. 10. c. 15. in Com. Stewech. p. 406. Flor. l. 2. c. 15. Lactant. l. 1. et Serv. ad Aen. l. 1. v. 323. Idem vero et alias saepe usu venit in bellis. Caes. Belli Civ. l. 3. c. 2. de iis, qui obsessi erant Salonis: praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecêrunt. Aristid. in Rhodaica, Πάλαι μὲν τὰ ἐκ τῶ γυναικῶν τῶ ἀποκειραμένων μηχανήματα ἐδείκνυτε τοῖς ἐπιδημοῦςι. Olim quidem ex tonsis mulierum capillis machinamenta ostendisse advenis. Etiam Dio narrat in Seu. in obsessa Byzantio rudentes de crinibus feminarum factos esse, Casaub. ad Capitol. Olim tota res mensoria funibus e iunco plexis, quae proin χονία Graecis, peragebatur. Nec Hero Geodaetes aliud agnoscit mensurandis terris organum, quam χοινίον h. e. funiculum, eumqueve δεκαοργυιαῖον quidem constituit metiendae terrae arabili, pratorum vero mensurae colligendae, δωδεκαοργυιαῖον. Antiquiores tamen, qui de limitibus scripsêrunt, pedum tanrum meminisse, dein sunes tandem perticas adhibitas, monet Salmas. qui pluribus hac de re agit, ad Solin. p. 683. et seqq. Vide quoqueve infra Schoenus. Olympiae emittendi currus et equi lineâ praetentâ seu funiculo cohibebantur, ne ante signum datum exirent, utqueve in aequo limite continerentur omnes, teste Paus. cuius loco carceres fuisse in Cicco Romano, discimus ex Varrone, qua de re videndus idem Salmas. ubi modo, p. 915. Porro fune Bacchus pontem iunxit, Euphratem transiturus, ex vitigineis, et hederaceis contorto farmentis, quem, in urbe eius loci Zeugma, asservatum, Paus. habet in Phocicis. Indi vero Anthropophagi. funibus quibusdam, nodis multis diversissimis certo intervallo dispositis, historiarum suarum perpetuitati consulunt, quo de illorum more legi meretur Petrus Cieza Hist. Ind. Tom. 2. Etiam funem e manibus extorquere, certaminis genus, apud Danos olim celebre, uti videre est apud Olaum l. 5. c. 24. Sed et sunes inter Vett. tormenta, uti videre est supra de Fidiculis et infra in voce Paena: exercitationes item infra in voce Gymnastica, nec non ubi de Funambulis, e funibus quoqueve antiquitus constitisse Castrorum urbiumqueve repagula, dicemus infra in voce Licia etc. De funiculo μεμίλτωμένῳ, rubricato, quo in contionem compellebantur Athenienses, diximus supra, ubi de Comitiis: sicut de funium usu, investituris, infra in lampadibus, in voce Funalia, Hinc Funarius, cognomen militare Gratiani Imp. quod ei adhuc privato funem venalitium portanti, quinqueve milites extorquere nequivissent, unde admiratio primum, postmodum argumentum Imperii, apud Paul. Diacon. et Aurel. Vict.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Funes — is a Spanish surname and also the name of several places, such as:*Funes, Santa Fe (Argentina). *Funes football club, is a soccer team of Funes, Santa Fe, Argentina. You can visit the Wikipedia s article by clicking here:… …   Wikipedia

  • Funès — Funes ist der italienische Name der Gemeinde Villnöß in Südtirol. Funes oder Funès ist der Familienname von Louis de Funès (1914–1983), französischer Schauspieler Mauricio Funes (* 1959), salvadorianischer Journalist Olivier de Funès (* 1949),… …   Deutsch Wikipedia

  • Funes — oder Funès ist der Familienname von Louis de Funès (1914–1983), französischer Schauspieler Mauricio Funes (* 1959), salvadorianischer Journalist Olivier de Funès (* 1949), französischer Schauspieler und Pilot Ort: Funes ist der italienische Name… …   Deutsch Wikipedia

  • FUNES — FUNES, town in Navarre, northern Spain. A charter granted to Funes and the neighboring town of Viguera at the beginning of the 12th century also regulated relations between Jews and Christians, including the mode of establishing evidence in… …   Encyclopedia of Judaism

  • Funes (de) — Ce nom espagnol devrait renvoyer à la commune de Funes, en Navarre. Le nom complet de Louis de Funès est de Funes de Galarza , ce dernier nom étant celui d une localité de la province de Guipúzcoa …   Noms de famille

  • Funes — Funes, Gregorio …   Enciclopedia Universal

  • Funès — (Louis de) (1914 1983) acteur de cinéma français: le Gendarme de Saint Tropez (1964), le Corniaud (1965) …   Encyclopédie Universelle

  • Funès —   [fy nɛs], Louis de, französischer Filmschauspieler, * Courbevoie 31. 7. 1914, ✝ bei Nantes 27. 1. 1983; Komiker in vielen Unterhaltungsfilmen.   Filme: Der Gendarm von Sankt Tropez (1964); Die dummen Streiche der Reichen (1971); Die Abenteuer… …   Universal-Lexikon

  • Funes — Por Funes puede entenderse: la localidad argentina de Funes, en el Gran Rosario, provincia de Santa Fe; la localidad argentina de Deán Funes, en la provincia de Córdoba; el municipio colombiano de Funes, en la provincia de Nariño; el municipio… …   Wikipedia Español

  • Funès — Cette page explique l histoire ou répertorie les différents membres de la famille de Funès.  Pour l’article homophone, voir Funes. Louis de Funès (1914 1983), acteur comique français ; Louis de Funès (rose) est une rose, p …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”